monumenta.ch > Plinius > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 187
{LXXVII} quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Camaloduno Britanniae oppido circiter CC adfirmant. Umbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri, de quo diximus, discipulus, primusque horologium, quod appellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.